Scripturus de vita Liexnari Hammaburgensis archiepiscopi
et de legatione Hammaburgensis ecclesiae ad populos septen¬
trionales, paucis qualis fuerit Hammaburgensis archiepisco-
patus status ante obitum Adelberti archiepiscopi exponam.
Hammaburgensis enim ecclesia, quae a. 832 a Ludovico
imperatore Transalbianorum et septentrionalium populorum
metropolis constituta, paulo post cum Bremensi consociata erat,
ab exiguis profecta initiis eo crevit, ut Adelbertus archiepisco-
pus septentrionis patriarchatum affectaret. Quod quum notis¬
simum sit, mitto de ea re disserere. Adelberto autem defuncto
Hammaburgensis archiepiscopatus magis magisque lapsus ad
interitum tere redactus nec postea in pristinum statum resti¬
tutus est. Sed dolendum est, quod perpauca tantum tradita
sunt, e quibus, quomodo hoc factum sit, cognosci potest.
Adamus enim, qui a. 1075 „gesta Hammaburgensis ecclesiae
pontificum" conscripsit, nonnullis modo locis Liemari mentio¬
nem fecit, deinde Lambertus annales ad principium anni 1077
perduxit. Bruno autem Liemarum archiepiscopum nullo loco
commemoravit. Ceteri denique rerum scriptores, qui Saxoniae
res gestas tractant, et multo post scripserunt et pauca tantum
atque inania memoriae tradiderunt.
Quae quum ita sint, Humberti et Friderici archiepisco-
porum rebus gestis, quas Liemari vitae addidi, permagnae
offusae sunt tenebrae.
In Liemari rebus gestis componendis maxime me adiuvit,
quod Lappenberg, vir doctissimus et de Hammaburgensis
ecclesiae historia optime meritus, in diplomatario Hamma-
burgensi ad diploma 103 mum. de eiusdem archiepiscopi vita
notavit. Contra Staphorstio in libro, quem de historia eccle-
1